2 | Quod vel maxime his evenire consuevit, qui non perfecte in coenobiis instituti, nec excoctis prioribus vitiis ad solitariam se vitam immaturo desiderio transtulerunt; qui in utraque parte imperfecti semper ac fragiles, quocumque aura commotionis impulerit, inclinantur. Nam quemadmodum consortio vel interpellatione fratrum impatienter exaestuant, ita in solitudine consistentes eius ipsius quod expetunt silentii non ferunt vastitatem, quippe qui ne ipsam quidem rationem norunt, cuius causa desiderari vel expeti debeat solitudo, sed hanc esse virtutis ac professionis istius existimant summam, ut fratrum consortia declinantes, humanos tantummodo refugiant ac detestentur aspectus. |